monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 1, II <<<     >>> IV

Caput III SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Ecce qualibus diis Urbem Romani servandam se commisisse gaudebant! O nimium miserabilem errorem! Et nobis suscensent, cum de diis eorum talia dicimus; nec suscensent auctoribus suis, quos ut ediscerent mercedem dederunt doctoresque ipsos insuper et salario publico et honoribus dignissimos habuerunt.
2 Nempe apud Vergilium, quem propterea parvuli legunt, ut videlicet poeta magnus omniumque praeclarissimus atque optimus teneris ebibitus animis non facile oblivione possit aboleri, secundum illud Horatii:
Quo semel est inbuta recens servabit odorem
Teste diu ---
apud hunc ergo Vergilium nempe Iuno inducitur infesta Troianis Aeolo ventorum regi adversus eos inritando dicere:
Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor
Ilium in Italiam portans victosque penates.
Itane istis penatibus victis Romam, ne vinceretur, prudenter commendare debuerunt?
3 Sed haec Iuno dicebat velut irata mulier, quid loqueretur ignorans. Quid Aeneas ipse, pius totiens appellatus, nonne ita narrat:
Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,
Sacra manu victosque deos parvumque nepotem
Ipse trahit cursuque amens ad limina tendit?
Nonne deos ipsos, quos victos non dubitat dicere, sibi potius quam se illis perhibet commendatos, cum ei dicitur:
Sacra suosque tibi commendat Troia penates?
Si igitur Vergilius tales deos et victos dicit et, ut vel victi quoquo modo evaderent, homini commendatos: quae dementia est existimare his tutoribus Romam sapienter fuisse commissam et nisi eos amisisset non potuisse vastari?
4 Immo vero victos deos tamquam praesides ac defensores colere, quid est aliud quam tenere non numina bona, sed nomina mala? Quanto enim sapientius creditur, non Romam ad istam cladem non fuisse venturam, nisi prius illi perissent, sed illos potius olim fuisse perituros, nisi eos quantum potuisset Roma servasset!
5 Nam quis non, cum adverterit, videat quanta sit vanitate praesumptum non posse vinci sub defensoribus victis et ideo perisse, quia custodes perdidit deos, cum vel sola esse potuerit causa pereundi custodes habere voluisse perituros?
6 Non itaque, cum de diis victis illa conscriberentur atque canerentur, poetas libebat mentiri, sed cordatos homines cogebat veritas confiteri. Verum ista oportunius alio loco diligenter copioseque tractanda sunt: nunc, quod institueram de ingratis hominibus dicere, parumper expediam ut possum, qui ea mala, quae pro suorum morum perversitate merito patiuntur, blasphemantes Christo inputant; quod autem illis etiam talibus propter Christum parcitur, nec dignantur adtendere et eas linguas adversus eius nomen dementia sacrilegae perversitatis exercent, quibus linguis usurpaverunt mendaciter ipsum nomen, ut viverent, vel quas linguas in locis ei sacratis metuendo presserunt, ut illic tuti atque muniti, ubi propter eum inlaesi ab hostibus fuerant, inde in eum maledictis hostilibus prosilirent.